Hľadaný výraz: Jn 19,31-37, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
31 Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. 32 Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo; 33 ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, 34 sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35 Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. 36 Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: “ Os non comminuetur eius ”, 37 et iterum alia Scriptura dicit: “ Videbunt in quem transfixerunt ”.

1

mail   print   facebook   twitter